PRAESIDALES

PRAESIDALES
PRAESIDALES
Provinciae, quae a Praesidibus regebantur. Postquam enim, partitione provinciarum institutâ, Augustus quasdam Populo assignâsset, quasdam sibi reservâsset, ex iis, quae
Populo concessae erant, duae quidem Proconsulares fuere, Africa nempe et Asia; decem autem Praetoriae, quas enumerat Strabo, l. 17. sub fin. Reliquas omnes sibi Caesar retinuit ac regendas suscepit, et in eas quidem modo Consulares viros mittebat, qui Consulares Legati; modo Praetorios, qui Legati pro Praetore; modo Equites, qui, cum minutis provinciis praessent, Praesides atque Procuraetores dicebantur. Ita tamen, ut pro arbitrio suo Imperatores provinciarum iura et administration es saepe mutantes, quae Populi erant, suas facerent; suas autem Populo transcriberent: et sic de Consularibus Proconsulares ac contra; deque Praesidalibus Praetorias deque Praetoriis Praesidales facerent, quarum mutationum exempla in antiquis Inscription ibus reperiuntur quam plurima etc. Vide Salmas. ad Spartian. in Hadr. loc. cit. Addam de provinciarum istiusmodi Praesidibus, quô honore illorum eos affecerit Alexander Severus, qui laudem meruerant, ex Vita eius a Lampridio descripta, c. 22. Ita autem hic Auctor, Praesides, inquit, provinciarum, quos vere non factionibus, laudari comperit, et in itineribus secum semper in vehiculo habuit et muneribus adiuvit, dicens, et fures a Republica pellendos ac pauperandos, et integros esse redimendos atque ditandos. Ut alia omittam: de quibus vide eundem Salmas. ad Solin. p. 806.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Look at other dictionaries:

  • LEGATORIA — Prov. apud Spartian. in Alex. a Proconsulari distinguitur. Cum enim provincias Aug. Partitus esset, ex iis, quae populo assignatae sunt, duae Proconsulares. Africa nempe et Asia decem Praetoriae dicebantur, enumeratae Strab. l. 17. reliquas omnes …   Hofmann J. Lexicon universale

  • PRAESES — nomen generale est, verba sunt Marci IC. leg. 1. ff. de Offic. praesid. eo quod et Proconsulet, et Legati Caesaris, et omnes Provineias regentes, licet Senatores non sint, Praesides appellantur. Vide quoque Dionem, l. 4. Speciatim vero Praesides… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • PRAETORIAE Provinciae — dictae sunt X. provinciae, quas Strabo enumerat, l. 17. sub fin. Ex provinciis enim, quae Populo assignatae sunt, in divisione per Augustum institutâ, duae quidem Proconsulares erant, quibus qui praeerant, Proconsules dicti sunt, Africa nempe et… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • PROVINCIA — I. PROVINCIA in Ecclesia Latina, dioecesis Metropolitani; quae scil. habet decem vel undecim Civitates, et unum Regem, et totidem potestates sub se, et unum Metropolitanum, aliosque Suffraganeos decem vel undecim Episcopos etc. Can. Scitote 6.… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • PROCONSULARES Provinciae — post divisionem Provin ciarum ab augusto factam, dictae sunt duae illae Africa nempe et Asia, quibus Proconsules praereant; quâ voce denotabantur, ii qui in Provincias Populi Romani a Senatu mittebantur, iure Consulari, ut dictum. Aliquando tamen …   Hofmann J. Lexicon universale

  • PROCURATOR — I. PROCURATOR apud Ael. Spartian. in Hadriano, c. 13. Et circumiens quidem provincias, Procuratores et Praesides profactis suppliciô affecit, ita severe, ut accusatores per se crederetur immittere: idem cum Praeside, quod nomen licet generale… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”